monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 19, 4
Et sive eruditus, sive simplex es lector, palam te quod cupiebas investigasse laetaberis. Insuper et toto illo anno quibuscunque diebus e litteram videris adscriptam, sive crescentem, seu decrescentem, in iisdem coeli partibus lunam noveris esse conversatam. Non enim in hoc argumento, in detrimento an cremento suae lucis, in adverso an in coitu solis sit posita luna requiris, sed et si hoc scire desideras, aderit argumentum vetusta Aegyptiorum observatione traditum.